domingo, 10 de junho de 2012

Omnia Sol Temperat



Omnia Sol temperat
purus et subtilis;
novo mundo reserat
facies Aprilis,
ad amorem properat
animus herilis,
et iocundis imperat
deus puerilis.

Rerum tanta novitas
in sollemni Vere
et Veris auctoritas
iubet nos gaudere;
vias praebet solitas;
et in tuo Vere
fides est et probitas
tuum retinere.

Ama me fideliter!
fidem meam nota;
de corde totaliter
et ex mente tota
sum praesentialiter
absens in remota.
Quisquis amat taliter,
volvitur in rota.




A versão conhecidíssima de Carl Orff





Ao som de In Extremo


Nenhum comentário: